- NICOPOLIS
- I.NICOPOLIScivitas Epiti, a victoriâ Augusti sic appellata; quia Cleopatram et M. Antonium apud Actium praeliô superavit. Vulgo Gallipoli, la Prevesa vero Sophiano, longitud. 46. 20. latitud. 39. 25. Item Alexander Issum urbem, inter Ciliciam et Syriam Nicopolin appellavit, quoniam ibi Darium vicisset.II.NICOPOLISquae et Emmaus, Ptolemaeo urbs Palaestinae in Iudaea Episcopalis sub Patriarcha Hierosolymitano, inde fere 8. mill. pass. in Occasum, Ioppen versus 38. a Rhamâ 20. Est et Nicopolis oppid. Bithyniae, ad Propontidem sita, teste Pliniô, l. 5. c. 32. Montaneae hodie, unde sinus Nicapolitanus; a Prusa 20. mill. pass. distans, Nicaeae propius, longitudo 56. 10. latitud. 43. 28.III.NICOPOLISurbs Armeniae minoris Episcopalis sub Archiepiscopo Sebastensi, a Pompeio, teste Dione, condita, in confinio Cappadociae, ad Ceraunum fluv. media inter Satalum, ad Boream et Sebastiam ad Austrum, vix. 50. utrinque. Gianich Castaldo, Chiorme aliis, longitud. 69. 00. latitud. 42. 25. Hanc, post Theodori Episcopi mortem, Ariani turbârunt, A. C. 370. Phorane intrusô, sed Nicopolitani haereticum aversati, evicerunt, ut sibi Orthodoxus Praesul daretur: a S. Basilio dein moniti, ut amicitiam cum illo fidelem colerent.IV.NICOPOLISurbs Mysiae Episcopalis olim, nunc Archiepiscopalis seu metropolis apud: Iatri fluv. cum Danubio confluentiam, a Traiano Imperatore post Decebalum regem victum, teste Ammianô, condita. Nigeboli vulgo, Turcis autem Sciltaro, teste Leunclaviô, dicitur. Baudrando Nicopoli, urbs etiamnum ampla Bulgariae, ad Danubium, in confinio Walachiae, capta in plena pace a Baiazete, A. C. 1399. ubi Christiani grandi clade a Turcis affecti, sub Sigismundo Imperatore, A. C. 1390. Est et Nicopolis Thraciae ad Haemum montem urbs a Ptolomaeo memorata, adhuc Nicopoli Sophiano dicta. Item urbs ad Nesum fluvium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.